Philotes est genus papilionum subfamiliae Polyommatinarum familiae Lycaenidarum. Philotes est genus monotypicum, solum speciem Philoten sonorensem continens, quae in America Septentrionali in California, Colorato, et Mexico septentrionali endemica est. Eius habitatio in rivulis siccis rupibusque saxosis in desertis consistit.
Latitudo alarum est a 22 ad 25 mm. Adulti mensibus a Februario ad Martium volare solent et unum fetum in anno habent.[2]
Larvae plantis specierum Dudleyae (sicut D. cymosa, D. lanceolata, et D. saxosa) vescuntur. Chrysalidae sub saxis hibernant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Philoten spectant (Philotes, Philotes sonorensis). |
Vide "Philoten" apud Vicispecies. |