Phocides polybius est neotropicus familiae Hesperiidarum papilio, in Americis endemicus. Terras habitat ab inferiore Texiae meridianae Valli Fluminis Grandis in Civitatibus Feoderatis ad meridiem per Mexicum et Mediam Americam ad Argentinam.
Latitudo alarum est a 42 ad 63 mm. Sunt nonnullae generationes per annum. Adulti Februario, Aprili, et a Iunio ad Decembrem in Texia meridiana volare solent.[1]
Larvae plantis generis Psidii vescuntur, inter quas species Psidium guajava et Psidium cattleianum. Adulti nectar florum sorbillant.[1]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Phocidem polybius spectant. |
Vide "Phocidem polybius" apud Vicispecies. |