Etsi multis linguis sunt dialecti quae phonologiá suá differuntur, linguae Arabicae accuratius est de continuo dialectorum loqui.[1] Haec commentatio praecipue linguam Arabicam normatam modernam? (LANM) tractat, quae lingua eruditorum est per Orbem Arabicum usitata. LANM in prelo scribitur et in programmatibus nuntiorum orationibusque dicitur.[2]
Linguae Arabicae sunt 28 phonemata consonantia, cum contrafactione inter consonantia "emphatica" (id est, pharyngalizata velarizatave) dicta et non emphatica; et tria phonemata vocalia. Et consonantiis et vocalibus "phonemica longitudinis qualitas" est.[3]
Gravissimis quidem in orationibus, pronuntiatus de locutoris origine dependit.[4] Nihilo minus, numerus et qualitas phonetica maioris partis 28 consonantium aliquid constantiae inter regiones Arabicas habent. Nota bene linguam Arabicam consonantibus uvularibus, pharyngalibus, necnon sonis pharyngalizatis ("emphaticis") plenam esse.