Plessiacum prope Turones, Francogallice Plessis-lèz-Tours, est locus conventus[1] hodie deleti et castelli regii,[2] magna parte ruinosa. Idem castellum, ab urbe Turono fere 4 chiliometris distante, in fontibus historicis antiquioribus nomine Montilia designatur.[3]rexLudovicus XI, qui ibi secessum suum dilectissimum statuerat, die 30 Augusti1483 mortuus est. Locus hodie in terris communis Richae iacet (praefecturaeIngeris et Ligeris) quod ad meridianam fluminis Ligeris ripam stat.
↑"Postmodum ad conventum fratrum Minimorum prope Turones accessit" apud Du Cange, Glossarium. "Paucique ex fratribus tunc in Plessiacensi prope Turonas conventu morantes": fons
↑"In bassa-curte Plessiaci parci prope Turones" apud Du Cange, Glossarium. "Satis ea de re in Plessiaco secessu prope Caesarodunum Turonum litteris": Iacobus Augustus Thuanusfons. "Obiit in Plessiacensi Curte (Plessis-lès-Tours) die 2 april. 1507": fons. "Plesseium prope Turonas" (p. 33 in textu Latino apud Google Books). "Plessium castellum, urbi Turono propinquum": fons.
↑"Datum apud Montilia prope Turonis, mense Aprilis, anno Domini millesimo quadracentesimo octuagesimo octavo, regni vero nostri quinto": Fons a Google indicatus, sed qua pagina?