Portiuncula (Diminutivum vocis portionis parva (terrae) pars valentis) est nomen usitatum oratorii Sanctae Mariae Angelorum tres chiliometra infra Asisium Umbriae siti (Italia). Anno 1569 iussu Pii V papae Basilica Sanctae Mariae Angelorum supra oratorium aedificari coepta est, quae basilica demum anno 1679 finita est.
Oratorium notissimum factum est, quod ibi Ordo Fratrum Minorum ortus est. Die 3 Octobris anno 1226 ibidem Franciscus Assisiensis inter socios suos mortuus est.
Die 4 Septembris anno 1781 in Civitatibus Foederatis Americae urbs nova nomine Hispanico Los Angeles condita est. Plenius „El pueblo de la reina de los Ángeles“ („Vicus reginae angelorum“) appellabatur, saepe autem etiam „El Pueblo de Nuestra Señora la Reina de los Ángeles del Río de Porciúncula“ („Vicus nostrae Dominae, reginae angelorum fluminis Portiunculae“).
Oratorium a multis artificibus decoratum est. Imprimis notae sunt imagines Friderici Overbeck (1829) Franciscum demonstrantem, qui gratiam Iesu et Mariae virginis accipit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Portiunculam spectant. |