Theoria principiorum et parametrorum est visio doctrinalis in modum linguisticae generativae concepta, quae aditum praebet ad qualibet lingua naturali loquentium cognitionem syntacticam eiusque originem describendam. Qua in descriptione principia generalia omnibus linguis communia et parametra propria singulis linguis peculiaria primas partes agunt.
Principia et parametra ab intio a Noam Chomsky et Howard Lasnik proposita sunt, ubi dicunt, "Propositum aditus P&P esse omnes sententias descriptivas in duas categorias reducere: omnibus linguis invariantem, et cuidam linguae peculiarem."[1]
Impetus theoriae principiorum parametrorumque est duplex. Si Chomskium sequimur, tot sunt universalia inter linguas, quae non sint necessaria ad systema linguarum intelligendi functionale construendum, ut hypothesis minime multiplicata limites structurae linguarum existere teneat,[nb 1] quare dicit Chomsky, "Investigatorem Martianum rationalem variationes (inter linguas) credere licet superficialiores inventurum, et collecturum unam exstare linguam humanam modo cum dialectibus minoribus."[2] Quidquid sit ratio uiversalium linguisticorum, praeterea constat liberos suam linguam maternam temporis inopiae causa institutionisque nimis celeriter adipisci,[nb 2] quae theoria paupertas stimuli appellatur. Si exstent principia omnibus linguis communia, fortasse centra in mente linguistica plurimis maioribusque regulis iam fixis formantur. Deinde libero sit minor labor de qualitate parametrorum modo finitorum arbitrari, eoque facilius quandam linguam adipisci possit.
Exemplum saepe datum est existentia subiectorum in sententiis omnium linguarum, quod principio tenetur. Linguae autem multae, sicut scilicet Latina, pronomina subiectiva facile omittunt. Secundum theoriam liberi sunt nati subiecta in sententiis necessaria esse iam scientes et inde est arbitrandum modo de qualitate parametri, quod subiecta manifeste explicanda esse mandat, quod mentibus fit fortasse modo aliquot sententiis auditis.[3][nb 3]