Pro Caecina est oratio Ciceronis anno 69 vel 68 a.C.n. habita. A. Caecina et Sex. Aebutius de fundo disputaverunt. Cicero postea eloquentiam orationis laudat:
Is erit igitur eloquens, ut idem illud iteremus, qui poterit parva summisse, modica temperate, magna graviter dicere. Tota mihi causa pro Caecina de verbis interdicti fuit: res involutas definiundo explicavimus, ius civile laudavimus, verba ambigua distinximus.[1]
Secundum Von Albrecht oratio nos multa docet de legibus Romanis quae de possessionibus et praecipue de fundis tractant.[2]