Psalmus 38 (enumeratione Graeca psalmus 37 dictus) libri Psalmorum verbis "Domine, ne in furore" incipit; etiam habet superscriptionem: "PSALMUS. David. Ad commemorandum" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo aeger paenitens a Domino sanationem petit.[1] Unus ex psalmis paenitentialibus habetur.
Iohannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
David morbo aliquo (ut coniicere licet) gravi et acerbo laborans, quia se a Domino castigari agnoscit, eius iram deprecator. Quo autem Deum ad misericordiam melius flectat, multis circunstantiis, mali sui atrocitatem deplorat, quas satius erit suo loco et ordine singulas notare.[2]
Haec sunt verba psalmi 38 (37) ex versione vulgata Clementina:
1 Psalmus David, in rememorationem de sabbato.
2 Domine, ne in furore tuo arguas me,
neque in ira tua corripias me:
3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi,
et confirmasti super me manum tuam.
4 Non est sanitas in carne mea, a facie irae tuae;
non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum:
5 quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum,
et sicut onus grave gravatae sunt super me.
6 Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae,
a facie insipientiae meae.
7 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem;
tota die contristatus ingrediebar.
8 Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus,
et non est sanitas in carne mea.
9 Afflictus sum, et humiliatus sum nimis;
rugiebam a gemitu cordis mei.
10 Domine, ante te omne desiderium meum,
et gemitus meus a te non est absconditus.
11 Cor meum conturbatum est;
dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum,
et ipsum non est mecum.
12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt;
et qui iuxta me erant, de longe steterunt:
et vim faciebant qui quaerebant animam meam.
13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates,
et dolos tota die meditabantur.
14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam;
et sicut mutus non aperiens os suum.
15 Et factus sum sicut homo non audiens,
et non habens in ore suo redargutiones.
16 Quoniam in te, Domine, speravi;
tu exaudies me, Domine Deus meus.
17 Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei;
et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
18 Quoniam ego in flagella paratus sum,
et dolor meus in conspectu meo semper.
19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo,
et cogitabo pro peccato meo.
20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me:
et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi,
quoniam sequebar bonitatem.
22 Ne derelinquas me, Domine Deus meus;
ne discesseris a me.
23 Intende in adiutorium meum,
Domine Deus salutis meae.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 38 spectant. |
Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
---|---|
Apocrypha vel Deuterocanonica | |
Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |