Psalmus 59

Psalmus 59 (enumeratione Graeca psalmus 58 dictus) libri Psalmorum verbis "Eripe me de inimicis" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Secundum "Ne destruxeris". David. Miktam. Quando Saul viros misit, qui domum observarent et eum occiderent" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista precatur ut Deus eum ab hostibus liberet.[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Psalmus hic vicesimosecundo affinis est. Nam initio conqueritur David de atrocibus hostium suorum iniuriis et immani violentia: tamen se non ita turbari affirmat quin se patienter sub Dei praesidio continens, integritatem colere pergat. Imo pietatis casua, et quod in afferenda Dei gloria strenuus fuerit, omnes sibi insensos esse testatur. Postquam vero iterum conquestus est, se non minus contumeliore quam crudeliter ab hostibus opprimi, quam meriti sunt poenam, illis imprecatur. In fine, quasi victor, exultans, solenne laudis sacrificium Deo promittit.[2]

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 59 (58) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum eius ut eum interficeret.
2 Eripe me de inimicis meis, Deus meus,
et ab insurgentibus in me libera me.
3 Eripe me de operantibus iniquitatem,
et de viris sanguinum salva me.
4 Quia ecce ceperunt animam meam;
irruerunt in me fortes.
5 Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine;
sine iniquitate cucurri, et direxi.
6 Exsurge in occursum meum, et vide:
et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël,
intende ad visitandas omnes gentes:
non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem.
7 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes:
et circuibunt civitatem.
8 Ecce loquentur in ore suo,
et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit?
9 Et tu, Domine, deridebis eos;
ad nihilum deduces omnes gentes.
10 Fortitudinem meam ad te custodiam,
quia, Deus, susceptor meus es:
11 Deus meus misericordia eius praeveniet me.
12 Deus ostendet mihi super inimicos meos:
ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei.
Disperge illos in virtute tua,
et depone eos, protector meus, Domine:
13 delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum;
et comprehendantur in superbia sua.
Et de execratione et mendacio annuntiabuntur 14 in consummatione:
in ira consummationis, et non erunt.
Et scient quia Deus dominabitur Iacob, et finium terrae.
15 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes:
et circuibunt civitatem. 16 Ipsi dispergentur ad manducandum;
si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam,
et exsultabo mane misericordiam tuam:
quia factus es susceptor meus,
et refugium meum in die tribulationis meae.
18 Adiutor meus, tibi psallam,
quia Deus susceptor meus es;
Deus meus, misericordia mea.

  1. "Prayer for Deliverance from Enemies", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 59, p. 309.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 59 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)