Psychomachia

Psychomachia, Bibliotheca Britannica, MS 24199 (saeculi 11); Hiob comes patientiae

Psychomachia (Ψυχομαχία, „proelium animae“) est poema poetae Christiani Prudentii (natus anno 348; mortuus post annum 405) tractans de proelio allegorico inter personificationes virtutum et vitiorum. Est primum poema continenter allegoricum litteraturae occidentalis atque unum e gravissimis operibus poësis epicae Christianae Latinae habetur. Genus scribendi est similis artis poëticae paganae classicae, imprimis Aeneidis Vergilii. Manuscripta Mediaevalia saepe glossis et imaginibus ornata sunt. Psychomachia artem allegoricam Mediaevalem in arte poëtica, pictura et sculptura valde commovit. Medio Aevo fuit unum e poëmatibus antiquis saepissime receptis.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psychomachiam spectant.