Publius Sempronius P.f. Sophus' (natus saeculo 4 a.C.n., mortuus post annum 296 a.C.n.) vir publicus Romanus erat.
Publius Sempronius P.f. Sophus consul anni 268 a.C.n. eius filius erat.
Anno 310 a.C.n. Sempronius tribunus plebis a Appio Claudio Caeco frustra admonitus est, ut magistratum reliqueret[1]. Anno 304 a.C.n. Sempronius Sophus consul una cum Publio Sulpicio Ser.f. Saverrione electus est[2]. Hoc anno Bellum Secundum Samnitium pace signata compositum est. Tum Aequi brevi tempore victi sunt[3] et Sophus de eis triumphavit, cum Saverrio de Samnitibus triumphum celebraret. Anno 300, postquam lege Ogulnia etiam plebei ad sacerdotia admissi sunt, Sophus statim pontifex nominatus est. Et censor electus cum collega consulatus duas tribus addidit: Aniensem et Terentinam[4]. Anno 296, cum Etrusci, Samnites atque Galli Romam peterent, praetor urbem defendebat[5]. Praeterea iuris peritissumus erat[6].
Antecessores: Lucius Postumius Megellus et Tiberius Minucius M.f. Augurinus |
Consul 304 a.C.n. cum Publio Sulpicio Ser.f. Saverrione |
Successores: Servius Cornelius Cn.f. Lentulus et Lucius Genucius Aventinensis |