Quintus Aemilius Cn.f. Papus (natus saeculo 4 a.C.n., mortuus post annum 275 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Lucius Aemilius Q.f. Papus, consul anni 225, eius nepos fuit.
Anno 282 a.C.n. consul una cum Gaio Fabricio C.f. Luscino electus est, Etruscos et Boios vicit atque de eis tiumphavit. Anno 280 cum Fabricio et Publio Cornelio Dolabella particeps legationis ad regem Epiri Pyrrhum erat atque de captivis Romanis liberandis feliciter agebat. Anno 278 iterum consul electus est, iterum cum Fabricio, in Italia australi contra socios Pyrrhi certavit et triumphum egit. Anno 275 censor erat.
Antecessores: Publius Cornelius Dolabella et Gnaeus Domitius Cn.f. Calvinus Maximus |
Consul 282 a.C.n. cum Gaio Fabricio C.f. Luscino |
Successores: Lucius Aemilius Q.f. Barbula et Quintus Marcius Q.f. Philippus |
Antecessores: Publius Sulpicius P.f. Saverrio et Publius Decius P.f. Mus |
Consul 278 a.C.n. cum Gaio Fabricio C.f. Luscino II |
Successores: Publius Cornelius Cn.f. Rufinus II et Gaius Iunius C.f. Bubulcus Brutus II |