Quintus Corellius Rufus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 98) senator Romanus erat primo saeculo. Patria eius Laus Pompeia civitas erat. Filiam unam Corelliam Hispullam habuit, matrem Lucii Corellii Neratii Pansae, consulis anni 122. Eam anno 105 consul designatus Gaius Caecilius Strabo accusavit, Plinius Minor defendebat[1].
Ipse consul suffectus anno 78 fuit, deinde anno 82 legatus Augusti pro praetore Germaniae Superioris. Domitianum imperatorem clam reprehendit[2]. A Nerva emptione agri Italiae mandatus est, quod distribueretur[3]. Anno 98 mortem sibi conscivit cibis negandis[4].