Quintus Publilius Q.f. Philo (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus patricius quarti saeculi a.C.n. fuit.
Anno 352 a.C.n. Publilius cum aliis quinquevir mensarum erat, qui inopiam plebeiorum sublevarent[1] et anno 341 praetor. Anno 339 primum consul electus est una cum Tiberio Aemilio Mamercino. Consules contra Latinos certaverunt, Publilius eos in campis Fenectantis vicit, Aemilius exercitum in Pedum duxit et oppidum obsedit. Cum autem audivit, collegae triumphus esse decretus, oppugnationem finivit et Romam revertebat. Senatus autem Publilium dictatorem nominavit[2]. Fuit praetor primus plebeius anno 336 atque anno 332 censor electus est.
Anno 327 iterum consul electus est, nunc cum Lucio Cornelio Lentulo collega. Hoc anno senatus Palaepolitanis bellum indicavit, quod Publilius gessit. Palaepolis Samniten auxilio vocavit. Hoc bellum in fine anni compositum non erat. Itaque Publilius primus proconsul imperium diutius quam unum annum tenuit. Ad suffragia habenda Marcus Claudius C.f. Marcellus dictator nominatus est[3].
Anno 320, post cladem apud Furculas Caudinas acceptam una cum Lucio Papirio Cursore collega. Ambo consul contra Samnites bellum perrexit[4]. Iterum cum Cursore anno 315 consul IV electus est. Cum dictator Quintus Fabius M.f. Maximus Rullianus bellum Samnitum gereret, consules domi manserunt[5].
Antecessores: Titus Manlius L.f. Imperiosus Torquatus III et Publius Decius Q.f. Mus |
Consul 339 a.C.n. cum Tiberio Aemilio Mamercino |
Successores: Lucius Furius Sp.f. Camillus et Gaius Maenius P.f. |
Antecessores: Publius Plautius Proculus et Publius Cornelius Scapula |
Consul 327 a.C.n. cum Lucio Cornelio Lentulo |
Successores: Gaius Poetelius C.f. Q.n. Libo Visolus et Lucius Papirius Cursor |
Antecessores: Tiberius Veturius Calvinus II, Spurius Postumius Albinus (Caudinus) II |
Consul 320 a.C.n. cum Lucio Papirio Cursore II |
Successores: Lucius Papirius Cursor III, Quintus Aulius Q.f. Cerretanus II |
Antecessores: Spurius Nautius Sp.f. Rutilus et Marcus Popillius M.f. Laenas |
Consul 315 a.C.n. cum Lucio Papirio Cursore III |
Successores: Marcus Poetelius M.f. Libo et Gaius Sulpicius Ser.f. Longus III |