Quintus Servilius Structus Priscus Fidenas (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus patricio ex ordine ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.
Filius eius Gaius Servilius Structus Ahala anno 427 a.C.n. consul et 418 et postea saepe tribunus militum consulari potestate fuit.
Anno 435 a.C.n. Roma urbs peste vexata est et Fidenates Romanis bellum intulerunt. Itaque, cum alter consul Gaius Iulius Iullus copias Romanas in muros duceret, alter Lucius Verginius Tricostus senatum habuit et Quintus Servilius dictator dictus est, qui Fidenas expugnavit[1]. Ea e victoria cognomen Fidenatis accepit. Postumius Aebutius Helva Cornicen tum eius magister equitum fuit.
Anno 431, cum Titus Quinctius L.f. Poenus Cincinnatus et Gaius Iulius Mento inter se iurgarent et Aequi et Volsci bellum pararent, Servilio auctore dictator nominatus est: Aulus Postumius Tubertus[2].
Anno 428 cum aliis in Fidenates iuvenes populationis accusatos cognovit[3].
Anno 418 filius eius Gaius Servilius Structus Ahala tribunus militum consulari potestate fuit. Quem pater commovit, ne cum collegis contra Aequos certaret, sed urbem defenderet: Alii tribuni autem victi sunt. Pater ergo iterum dictator nominatus est, hostes vicit et Labicos oppidum expugnavit, coloniam deduxit[4].
Anno 416 cum aliis patriciis consilium corrumpendorum tribunorum plebis sinsulorum probavit[5].