Radix Semitica

Chronologia Semiticarum Linguarum

Radix Semitica, vel radix triconsonantalis (Hebraice שוֹרֶש, šoreš; Arabice جذر ثلاثي, jiḏr ṯulāṯī; Syriacice ܫܪܫܐ, šeršā), vel simpliciter trilitteralis, in linguistica est radix quae seriem trium consonantium continet.

Radices verborum et plurimorum nominum in linguis Semiticis series consonantium (radicales) haberi possunt; ergo nomen radix consonantalis aliquando visum. Tales radices consonantales abstractae ad vocabula formanda adhibentur per additionem vocalium et consonantium non radicalium (transfixa) qui cum certis categoriis morphologicis circa consonantes radicales apte coniunguntur, certa exemplaria sequentes. Solum in linguis Semiticis sunt paene omnes radicum consonantalium trilitterales, quamquam sunt nonnullae quadrilitterales, et in nonnullis linguis etiam bilitterales.

Secundum investigationem lexici linguae Proto-Semiticae,[1] radices biconsonantales in verbis res aetatis lapideae significantibus abundantiores sunt, quandoquidem res aevo neolithico inventae unice triconsonantales sunt. Quod mutationem in structura linguae Proto-Semiticae ad transitionem ad agriculturam adiunctam significat. Potissimum, nomina biconsonantalia et monosyllabica cum prospectu culturae prae-Natufianae consociantur, abhinc annorum plus quam 16 500.

Nexus interni

  1. Agmon 2010:23.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide quadriliteral in Victionario.
Vide triliteral in Victionario.