Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Receptorium adrenergicum ß2 cum geni sui abbreviatura ADRB2 internationali est membranam cellularem penetrans receptorium adrenergicum typi beta et familiae receptoriorum proteino G copulatorum atque interagens cum epinephrino (adrenalino), quod est hormonum et neurotransmissor. Signum transductus suum per canales ionticos calcii typi L relaxationem musculorum levium atque bronchodilatationem permittit.
Variae neurotransmissores et stimulantes et inhibitores notae sunt. In hominibus genum ADRB2 in chromosomate 5 locatum est.
Receptorium adrenergicum ß2 est superfamiliae receptoriorum proteino G copulatorum membrum.
Exempli sunt:
Substantia ligandus |
Codex ATC | ß2 Ki (nM)[1] |
Annotatio |
---|---|---|---|
Aripiprazolum | N05AX12 | 163 | |
Olanzapinum | N05AH03 | 10000 | |
Quetiapinum | N05AH04 | 10000 |
In hominibus genum ADRB2 in chromosomate 5 (5q32) situm est. Geno introna non sunt. Cum variae formae morphologicae (polymorphismis causa), mutationes geneticae, machinationes et gubernationes expressionis genorum efficienter fuant, sic asthma bronchiale nocturnum, obesitas diabetes mellitus appellantur. Mutationes polymorphismi genetici positionibus 16 (Arg16Gly[2]), 34 (Val34Met), 79 (Gln79Glu), 164 (Thr164Ile) descriptae sunt.
Circum systema respiratorium beta-2 receptoria locata sunt in epithelio respiratorio et textu musculari levi et lymphocytis[3]. Nunc vero aegroti cum asthma bronchiali nocturno circiter hora quarta symptomata improviso somno expergiscuntur et simul mane superficie leucytorum numerum receptoriorum ß2 valde reductum videtur[4]. Polymorphismus Arg16Gly (glycinum pro arginino) diminutionis effectuum receptoriorum suorum ß2 causa investigatus est[5].
Neurotransmissores, qui in receptorium ß2 incidunt, diversos effectus ut musculorum, systematis cardiovascularis, oculorum, apparatus digestorii perficiant: