Rennsteig est semita in iugo Silvae Thuringiensis serpens. Curatur a membris Sodalitatis Rennsteig 1896, quae vocatur. Museum Rennsteig in Neustadt invenitur.
Chiliometra 168 longa est et initium capit in Hörschel apud Ysenacum ad fluvium Weraham. Finis eius invenitur in Blankenstein / Circulus Saale-Orla. Mons eius notissimus est procul dubio Mons insularis, mons altissimus Großer Beerberg.
Mentio prima facta est anno 1330, ubi grave momentum semitae huiusce in finibus inter Thuringiam et Franconiam describendo sublineatur. Viam autem hodiernum statuit prima vice geographus Iulius de Plänckner anno 1829.
Omnes Thuringienses noverunt cantionem Rennsteiglied (textus: Karl Müller, melodia: Herbert Roth/anno 1951), quam hymnum terrae privatum declaraverunt. Attamen animadvertendum est iam antea Iosephum Victorem de Scheffel carmen de Rennsteig pepigisse![1] De ista semita multa scripsit et Augustus Trinius
Multi vici ad Rennsteig siti sunt, quod saepe etiam epithetice indicatur, e.g. Schmiedefeld am Rennsteig, Neustadt am Rennsteig. Nomen Rennsteig sibi adoptatus est etiam Hortus Rennsteig, mundus floralis maxime mirus.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Rennsteig spectant. |
Lege Ῥένσταϊγκ ("Rennsteig") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |