Tabula geographica | |
---|---|
Situs Ricardiani in regione Nova Colonia | |
Indicia fundamentalia | |
Terra Foederalis Germaniae: | Berolinum |
Regio: | Nova Colonia |
Numerus incolarum: | 147 660 (30.06.2005) |
Coordinata geographica: | 52° 29′ 0″ Sept., 13° 27′ 0″ Ort. |
Numerus cursualis: | 12043 - 12059 |
Praefixum telephonicum: | 030 |
Nota autocineti: | B |
Ricardianum (Germanice Rixdorf) nomen oppidi ad fines agri Berolinensis siti fuit usque ad annum 1912um. Cui nostra aetate nomen est Novae Coloniae (vulgo Neukölln), quod idem inde ab anno 1920o nomen regionis est urbis Berolini. Nomen mutatum est ex Ricardiano in Novam Coloniam, quia saeculo vicesimo ineunte cantus popularis fuit nomine In Rixdorf ist Musike (velut "Ricardiani musica est"), qui cantus magistratus ita offendit, ut nomen oppidi ipsum mutarent.
Ex oppido Cölln appellato (quo nomine oppidum in colle situm significatur) anno 1307o una cum Berolino antiquo civitas nostra aetate Berolini nomine illustris condita est. Neukölln a prisco illo Cölln oppido nomen accepit.
Magna area publica Ricardiani est Forum Arminianum.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ricardianum spectant. |