Nativitas: 1588; Kendal Obitus: 4 Maii 1673; Catterick Patria: Anglia
Richardus Braithwaite (vulgo Richard Brathwaite vel Brathwait, Braithwaite, Brathwayte) fuit auctor Anglicus satirarum. Eius pseudonyma erant "Corymbaeus", "Parthenius Osiander", "Musophilus", "Dinonysius Baccho", "Blasius Multibibus" et "Castalio Pomerano".
In templo de Catterick est Richardi Braithwaite atque uxoris sepulcrum cuius inscriptio est haec:
„Iuxta sitae sunt / Richardi Braithwaite / De Burneshead, in comitat / e Westmorelandae armigeri, et / Mariae, eius coniugis, Reliquiae. / Ille quarto die Maii, anno, 1673, / Donatus est; haec undecimo Aprilis 1681. / Supremum diem obiit. Horum filius / Unicus, Strafford Braithwaite, Eques / Auratus, adversus Mauros Christiani / Nominis hostes infestissimos, fortiter / Dimicans, occubuit. Cuius Cineres / Tingi in Mauritania Tingitana / Humantur./ Requiescant in Pace.“