Rudolphus Insanally (praenominibus plenis Samuel Rudolph, sed saepius Rudy Insanally, natus Georgiopoli die 23 Ianuarii 1936; mortuus die 26 Novembris 2023) fuit eruditus et politicus Guianae.
Magister ludorum et professor fuit, linguas Hispanicam et Francogallicam docens, apud Collegium Iamaicense, Collegium Regiopolitanum, Collegium Reginae Georgiopolitanum atque denuo universitatem Guianensem. Deinde legatus patriae meruit in Venetiola et apud Unionem Europaeam Belgiamque. Fuit a mense Septembri 1993 usque ad Septembrem 1994 praeses Communis Conventus Nationum Unitarum. A mense Maio 2001 usque ad diem 28 Martii 2008 minister rerum externarum Guianae meruit, successore Carolina Rodrigues.
Forbes Burnham 1966 • Shridath Ramphal 1972 • Fridericus Wills 1975 • Rashleigh Jackson 1978 • Desmond Hoyte 1990 • Cheddi Jagan 1992 • Clemens Rohee 1992 • Rudolphus Insanally 2001 • Carolina Rodrigues 2008 • Carolus Barrington Greenidge 2015 • Karen Cummings 2019 Capsae cognatae: Praesides Guianae • Primi ministri Guianae | |