Rumina

Rumina est dea Latina. Bernardus de Monte-Falconis[1] sic de illa: "Rumina sive Rumilia seu Rumia dea illa erat quae mammis quas infantes sugebant preaeerat. Rumina seu Rumilia, nam utroque modo scriptum occurrit ex Ruma dicta fuit, quae vox mammam antiquitus significabat. Cum illi sacrificabatur, lacte victimae aspergebantur. ". Augustinus, De civitate Dei, VII, 11 illam adiutricem esse Iunonis scribit: "propter illud (sc. "mammam dare animalibus") Iuppiter Ruminus appellatus est. Nolo dicere, quod animalibus mammam praebere sugentibus magis Iunonem potuit decere quam Iouem, praesertim cum esset etiam diua Rumina, quae in hoc opus adiutorium illi famulatumue praeberet." Varro[2] scribit deae fuisse sacellum non longe a Fico ruminali, sub Palatino monte.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]