Ruth Kelly (nata Limavady in oppido comitatus Derrienus die 9 Maii 1968) est rerum politicarum perita Britannica factionis Laboris. Societatis Opus Dei sodalis est.
Apud collegium Westmonasteriense educata, alumna est universitatis Oxoniensis (ubi collegium Reginae frequentavit) et scholae scientiarum oeconomicarum et politicarum Londiniensis. Lectrix fuit apud universitatem Navarrensem. A die 1 Maii 1997 usque in 6 Maii 2010 legata est apud Parlamentum Britannicum pro circulo Bolton occidentalis. Secretaria civica a communitatibus a die 5 Maii 2006, deinde secretaria civica a commeatu a die 28 Iunii 2007 usque in 3 Octobris 2008 meruit.
Lexica biographica: • • Parlamentum Britannicum |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ruth Kelly spectant. |
]