Saturnalia est opus Latinesaeculo V medio ab Ambrosio Theodosio Macrobio scriptum. Forma habet seriei conviviorum ubi de antiquitatibus Romanis disseritur et praecipue de religione, de litteris, de poëta Vergilio. Saturnalia Macrobii, filio Eustathio dicata, in libros septem divisa sunt.
Decius et Postumianus in dialogo exteriori rem introducunt de conviviis apud Vettium Praetextatum habitorum; quae convivia ad Postumianum ab Avieno et Eusebio olim narrata erant. Personae dialogorum interiorum, i.e. convivae cenarum singularum, sunt Vettius Praetextatus hospes, Avienus, Aurelius Symmachus, Caecina Albinus, Servius grammaticus, Disarius medicus, Furius Albinus, Eustathius, Flavianus, Euangelus, Horus. Fontes litterariae permultae in dialogis citantur, inter quas Vergilius, Varro, Ennius, Cato.
Liber I: 1-2. de Saturnalibus apud Vettium Praetextatum celebratis; 3. de die qua hora incepto; 4. de Saturnaliorum futurorum nuntiatu; 5. de verbis inusitatis; 6. de origine praetextae; 7. de antiquitate Saturnaliorum; 8. de templo et mytho Saturni; 9. de mytho et nominibus Iani; 10. de diebus Saturnaliorum; 11. de servorum conditione; 12. de mensibus a Romulo statutis; 13. de divisione anni et de intercalatione; 14. de calendario a Caesare et Augusto correcto; 15. de Kalendis, Idibus et Nonis; 16. de diebus mensium apud Romanos; 17. de origine deorum omnium, et imprimis Apollinis, e Sole; 18-23. Dei alii Romani, Graeci et Mesopotameni eidem sunt ac Sol; 24. de eruditione Vergilii et de ordine librorum insequentium
Liber III: 1-2. de Vergilio sacrorum descriptore; 3-4. de sacris, profanis, sanctis, religiosis; 5-6. de eruditione Vergilii in re sacrificiorum sacrorumque; 7. de profunditate Vergilii; 8. de lectionibus variis et falsis apud Vergilium; 9. de formulis ad tutelam divinam invocandam edictis; 10. de taurorum sacrificio; 11. de mulsi sacrificio; 12. de Saliis; 13. de luxu Hortensii aliorumque; 14. de saltatione et cantu apud antiquos indignis habitis; 15-16. de honore apud antiquos piscium et praesertim murenarum; 17. de legibus antiquorum sumptuariis; 18. de generibus nucum; 19-20. de varietatibus malorum fructuumque aliorum
Liber IV: 1-6. de pathetico a Vergilio et in litteris aliorum expresso
Liber V: 1. de Vergilio oratore; 2. de Vergilio Graecorum secutore; 3-10. de Aeneide ex Iliade et Odyssea versa; 11-13. de Vergilio Homeri interprete nunc meliori, nunc peiori; 14. de Vergilio etiam in vitiis imitatore Homeri; 15-16. de catalogis carminum Homericorum et Aeneidos; 17. de rebus a Vergilio e Pindaro et Apollonio sumptis; 18-19. de rebus e poëtis obscurioribus sumptis; 20. de rebus Mysiis e carminibus Homericis in Georgica Vergiliana conversis; 21. de nominibus poculorum Graecis; 22. de personis a Vergilio sumptis ex antiquissimis carminibus Graecis
Liber VI: 1-2. de rebus a Vergilio sumptis ex antiquis poëtis Latinis; 3. de rebus e carminibus Homericis a variis poëtis sumptis, postea a Vergilio adoptatis; 4-6. de verbis, epithetis, figuris e variis poëtis a Vergilio adoptatis; 7-9. de difficultatibus et crucibus operum Vergilianorum
Liber VII: 1. in cenis qua hora et quomodo licet de philosophia loqui; 2. de rebus quae gaudium et dolorem apud convivas excitant; 3. de scommatibus; 4-5. de victu simplici et composito; 6-7. de vino necnon musto, de ebrietate mulierum ac seniorum, de calore et frigido; 8. de digestione facili et difficili; 9. de cerebello et sensu; 10. de calvitie et de voce virorum ac mulierum; 11. de rubescendo; 12-13. de potu et victu quaestiones variae; 14. de visu; 15. de stomacho, venis, pulmonibus; 16. de ovo prius exstante an gallina