Apud Romanos antiquos scripulum vel scrupulum vel scripulus vel etiam nonnumquam scriptulum est portio ducentesima octogesima octava (1/288) cuiuslibet unitatis. Vicesima quarta (1/24) enim pars unciae est, quae et ipsa duodecima pars cuiuslibet unitatis est. In usu erat inter alia :
Vocabulum ipsum suffixo deminutivo a scrupo derivatum est, qui calculum acutum designabat.
Temporibus modernis, antequam ratio decimalis mensuraque metrica ubique imponeretur, scrupulum erat unitas ponderis viginti quatuor grana valens (scrupulum apothecariorum nonnumquam dicitur). In Francogallia scrupulum Parisiense circiter 1gr.27 pendebat : sed aliud alibi pondus erat.