Sisenna Statilius Taurus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus initio saeculi primi fuit.
Avus eius Titus Statilius Taurus bis (annis 37 a.C.n. et 26 a.C.n.) consul creatus est. Frater Titus Statilius Taurus anno 11 consul ordinarius erat.
Ipse anno 16 summum magistratum gessit. De cursu honorum nihil praeterea novimus, sed magnas divitias et agros in Dalmatia et Italia septentrionali, etiam domus Ciceronis in Palatino possidebat[1],[2]. Filium eiusdem nominis et filiam Statiliam Corneliam habuit.
Antecessores: Drusus Iulius Caesar et Gaius Norbanus Flaccus |
Consul 16 cum Lucio Scribonio Libone |
Successores: Lucius Pomponius Flaccus et Gaius Caelius Rufus |