Snusmumriken est persona ficta in serie fabularum Mumin a scriptrice Sueco-Finnica Tove Jansson creata. Amicus carissimus Mumintrollet, sapiens, pacatus et benignus, in tentorio ad ripam fluvii prope domum Muminum pernoctat ac harmonicá flatili (in narrationibus pictis quidem harmonio) canere solet. Muminibus hieme dormientibus iter semper facit aliquo in regionem meridianam. Snusmumriken etiam videri potest esse seditiosus; in quadam enim fabula tabulas interdictorias abicit, ac portas clausas suo iure reclusit. Magnopere honoratur apud incolas Vallis Muminum.
Haec stipula ad personam ficticiam spectat. Amplifica, si potes! |