Societas Rosicruciana[1] est ordo Rosicrucianus qui solum Magistres Massonicos Christianos admittit. Ordo in Scotia conditus est, sed nunc etiam in Anglia, Canada, Civitatibus Foederatis, Hibernia, et Lusitania, exsistit. Quamquam sodalis futurus Magister Massonicus Christianus Trinitarianus esse debet boni status cum Logia Magna quae a Logiae Magnae iurisdictionis in qua societas convenit, variae societates nullos habent nexus, nulla vincula, nullam agnitionem publicam massonicam. Praeterea, in certis iurisdictionibus, sodalis solum per invitationem ascribi potest. Quia societas auxilium omnibus sodalibus ad investigandas magnas naturae scientiaeque quaestiones praebet, munus organizationis investigationis aliquantum implet.