Societas Fructifera[1] (Theodisce Fruchtbringende Gesellschaft) fuit societas linguistica Germanica saeculi XVII, quae propter insigne suum etiam Ordo Palmarum (Palmenorden) nuncupabatur. Sententia eius propria fuit Alles Zu Nutzen 'Omnia Usui Bono'.
Anno 1617, Casparo de Teutleben consiliario Vimariano instigante et principe Ludovico I de Anhalt-Köthen annuente, duces Ioannes Ernestus?, Fridericus?, et Gulielmo IV societatem linguisticam creari iusserunt.
Munus eius primum esse ut lingua Theodisca verbis peregrinis purgaretur et venustam puritatem suam recaperet. Exemplo fuit quaedam academia Italica nomine Academia Furfuris (Accademia della Crusca). Francofurti iam anno 1612, Wolfgangus Ratichius paedagogus purificationem linguae Theodiscae postulaverat. Omnes sodales cognomen haud raro ridiculosum[2] nacti sunt et sententiam propriam aptam. Praeses societatis semper dux Protestanticus esse debuit; videntur tantummodo nobiles fuisse inter sociatos. Nomen de fructibus adoptaverunt quoniam academici fructus suos ingenio sinceritateque ubicumque spargere obligarentur.[3] A sodalibus multa poemata Francogallica et Italiane in Theodiscum sunt versa: inter interpretes citemus indefessum Theodericum von dem Werder (assecla ordinis inde ab anno 1620), qui Orlando furioso magnum opus Ludovici Ariosti convertit.
Reactionem autem contrariam inter nobiles videmus apud certam Annam von Anhalt-Bernburg, quae eodem anno in Amberg? sodalitatem alteram condidit. Eam vocavit Francogallice Académie des Loyales sive Ordre de la Palme d'or et ei animo fuit, ut cultus atque humanitas Francogallica inter feminas nobiles porro corroboraretur.[4]
Quamvis viri optimi adfuissent (e.g. Elector Magnus, Carolus X Gustavus rex Sueciae; poetae Martinus Opitz, Casparus Stieler, Andreas Gryphius. et Fridericus de Logau), incepta bona magis magisque ludibrio haberi potuerunt: multa a sodalibus ipsis ludo solum fieri videbantur. Anno 1650, dux Ludovicus I mortuus est, qui annos triginta sodalitati praefuerat. Postea dux Gulielmus Vimarianus spiritor rectus fuit usque annum 1662. Ei successit anno 1667 dux Augustus Saxonicus (usque 1680). Post eius mortem, academia portas suas clausit. Cohenae autem anno 2007, Societatem fructiferam novam fundaverunt amici Norimbergenses qui ipsi socii Societatis Florigerae ad Pegnesum appellabantur.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Societatem fructiferam spectant. |