Spelunca Gough (AngliceGough's Cave) in septentrionali parte oppidi Cheddarcomitatus Somersetensis sub radice montium Mendipporum latet. Ad longitudinem 2135 metrorum extendit partimque aquá fluminis subterranei Yeo impletur. Appellata est ad honorem Ricardi Gough, qui proximas speluncae partes annis 1892-1898 exploravit populoque primus patefecit.
In hac spelunca reperta sunt vestigia habitationis hominum (genere Homo sapiens) qui inter annos 14 700 et 9100 vivebant. Species animalium ossibus recognitae sunt Equus ferus, Cervus elaphus, Bos, Vulpes lagopus, quae ossa cultellis lapideis insecta sunt. Reperta sunt etiam instrumenta ex ossibus speciei Rangiferi tarandi facta. Ex insectionibus ossium satis constat carnes humanos ab incolis ibi consumptos, crania hominum in pocula ibi converta esse.
Andrew Currant, Roger Jacobi, "A formal mammalian biostratigraphy for the Late Pleistocene of Britain" in Quaternary Science Reviews vol. 20 (2001) pp. 1707-1716 Epitome