Familia
Stephanus Taber III fuit apiarius et scriptor Americanus, qui inseminationem artificialem reginarum factitavit eo consilio, ut apium colonias, quae morbis resistere possent, mansuefaceret. Diploma Scholae Superioris Universitariae Columbiae Carolinae Meridianae anno 1942 obtinuit, menseque Octobri eiusdem anni in Classem Civitatum Foederatarum adscriptus est tiro navigationis aëreae. Cum classe mereret, in nonnullis universitatibus subsicivis operis apiculturam docebat. Mense Septembri 1945, finito secundo bello mundano, ex classe honorifice dimissus est. Quo facto Universitatem Visconsiniae frequentavit, investigationique apium sub C. L. Farrar professore operam dedit. Anno 1950 ex universitate Madisoniae discessit, gradum Baccalaureati Scientiae obtinens.
Nonnulli discipuli eius hodie in investigatione apiculturae praestantes sunt. Liber eius Breeding Super Bees,[1] investigationes et studia per orbem terrarum facta testatur. Commentarii eius aliaeque editiones investigationis iam ab peritis apium melliferarum per orbem terrarum adhibentur. Commentarii ab eo scripti, et conatus collaborandi cum aliis capti in multis editionibus super quinquaginta annos prolati sunt, inter quos American Bee Journal, Gleanings in Bee Culture, Journal of Economic Entomology, Journal of Apicultural Research, et Beekeepers Quarterly.
Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes! |