Tiburga, quae saeculo XII medio floruit, fuit trobatrix et (si recte identificatur) filia natu altera Tiburgae principissae et Guillelmi de Omelacio, filii Guillelmi V, domini Montispessulani. Tiburga fuit igitur soror Raimbaldi de Aurenga domini Arausionensis et trobatoris. Tiburga Galfridum de Mornas nupsit, quo sine prole mortuo Bertrandus de Baucio Tiburgam in matrimonium duxit et ex ea genuit: