Titus Genucius L.f. Augurinus (quo anno natus, quove mortuus sit, nescimus) senator ac vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.
Frater eius Marcus Genucius L.f. Augurinus anno 445 a.C.n. consulatum gessit.
Genucius anno 451 a.C.n. una cum Appio Claudio Ap.f. Crasso Inregillensi Sabino consul electus est. Eo anno decemviri legibus scribundis ad componendas controversias inter plebem et patres creati sunt, quod collegium consules rexerunt[1].
Antecessores: Titus Menenius Agrippae f. Lanatus et Publius Sestius Q.f. Capitolinus Vaticanus |
Consul 451 a.C.n. cum Appio Claudio Ap.f. Crasso Inregillensi Sabino |
Successores: Decemviri legibus scribundis |