Trabea (-ae f.) est genus vestimenti, quo primores Romanorum certis diebus supra tunicam usi sunt. Toga brevior paludamento similis fuisse videtur.
Initio a regibus gesta esse traditur,[1] postea eadem certis diebus consules induti sunt et praesertim equites Romani, ut ipse ordo equester hoc verbo significari potuit.[2].
Apud Servium legitur:[3]
- Suetonius in libro de genere vestium dicit tria genera esse trabearum: unum dis sacratum, quod est tantum de purpura; aliud regum, quod est purpureum, habet tamen album aliquid; tertium augurale de purpura et cocco. 'Quirinali' ergo regali.
- ↑ Plinius Naturalis historia 8,49; 9,39; Vergilius Aeneis 7,187; 11,334; Ovidius Fasti 2,504
- ↑ Statius silvae 5,2,18. Martialis 5,41,5.
- ↑ Servius ad Aen. 7,612