Lingua informaticae plurimis verbis e lingua anglica advectis atque neologismis frui. Utpote haec verba usu novissima atque parum pervagata sunt, saepe fontes discprepant aut inveniri non possunt.
Vocabulis hic subiunctis necesse est citationes fontium fidei dignorum subiungere.
- additrum: programma complementum.
- applicatio, onis f.: programma computatralis.
- automaton communicativum: collineatorium.
- calceare: iocose pro computatro initiare. (cf. verbum Anglicum)
- clavis memorialis USB: parvum instrumentum servandi, memoriam fulminarem continens, quod per portam USB computatro ligandum est.
- codicillus, -i m.: in codicillis data vel textus vel programmata scripti sunt. Est quasi libellus electronicus. (Anglice: file)
- communicatio, -ionis f.: informationum permutatio.
- commutatorium,-i n.: retis adparatum quod ad plano duae structurae OSI operat. Retis tabulae loco memorat et fasciculos ad opportunam ianuam mittet. (Anglice: switch)
- computatrum, i n: machina, qua non solum calculare, sed etiam alias res ordinare, scribere, pingere eqs. potes. (In Lexico Recentis Latinitatis id instrumentum computatorium appellatur.)
- condere, -o, -didi, -ditum: (syn. servare) Codicillus in aliquo disco condendus est ne data computatro exstincto evanescant.
- copiare: exemplar alicuius codicilli facere.
- cybersecuritas: omnia quibus computatra et retia magis secura fiant.
- discus, -i m.: res externa ubi codicillos et informationes condere potes.
- discus fixus
- discus versatilis digitalis
- datorum repositorium: datorum tabularium. (Anglice: database)
- editorium vel programma editorium
- eradere, -o, -rasi, -rasum: codicillum ad res abiciendas, id est in scapum abiciendorum, transferre
- electronica digitalis
- electronica epistula
- ex necessitate: ex necessitate rei (Anglice: on demand)
- extrahere: ex rete (Anglice: download)
- fabulari: in foro in interreti sito nugas (scribendo) narrare vel colloqui
- GUI: Graphica Usoris Interfacies
- icon, -onis f.: signum graphicum in computatri quadro visifico.
- indicium, -i n.: mure indicium quadrum visificum perlustrandum curas ut rem in eo attingas.
- index, -cis m.: (Anglice: menu)
- informatica: scientia vel ars computatrorum programmandorum et informationum structarum.
- interrete, -is, n.: conexio multorum computatrorum totius mundi.
- inurere, -o, inussi, inustum (in DC): data in discum compactum inurere, id est quasi scribere, potes.
- instrumentum computatorium, -i n.: Est verbum correctum pro computatorum, quod non latina esse videtur. Vide: Lexicon recentis latinitatis.
- lectrum, -i n.: sive discus durus (aut pars eius disci) sive discus compactus sive flexibilis. Lectris litterae capitales dantur, e. g. C ei parti disci duri a qua computatrum initiatur.
- litterae electronicae, -arum f.: litterae interretialiter missae.
- Linux, Linucis f.: systema operativum liberum et unus adversariorum systematis MS Windows in mercato mundi; scriptus a Lino Thorvalde.
- mittere: (ad retem) (Anglice: upload)
- moderatrum: computatrum centrale
- monitorium, i n.: quadrum visificum
- murus incendiarius: systema separativum quo rete computatrale protegis.
- mus, muris m.: mure indicium per quadrum visificum eundum curas.
- Maius Modo: "Maiusculus modo" clavis (Anglice: "Caps Lock")
- navigatrum: programma quo in reti navigare potes.
- nexus, -i m.: adnexio inter duas paginas vel duo computatra. (Anglice: link)
- nuntius electronicus, -i m.: litterae electronice missae.
- octetus, -i, m.: series octo simplorum. (Anglice: byte)
- pagina domestica: quasi pervulgatio tua vel titulus tuus in interreti
- pictura postica: pictura vel imago in inferiore parte posita quam vides cum nullum specular apertum est.
- pons, -tis m: Ethernet LAN retis adparatus qui duas structuras OSI operat quasi coniunctas. (Anglice: bridge)
- programma, -tis n.: res informatica iussa computatro continens.
- processorium medium: vel CPU (Centralis Processandi Unitas)
- protocollum interretiale
- quadrum visificum, -i n.: pars monitoris quam spectas.
- ratiocinatrum, -i n: machina parva, qua tu ratiocinari, id est calculare potes.
- RAM
- ROM
- saltus conditionalis?, m.: saltus qui solum accidit si condicio fit.
- scandere? : tabellam legere, ut eam convertas ad formam electronicam.
- scapus, i m.: ut ordinem in computatro serves, codicilli in scapos colligendi sunt. (directory!)
- scrutatrum, -i n.: machina ad textus legendos et electronice condendos apta (Anglice to scan = scrutari!)
- servare: vide condere
- servus receptaculi datorum
- signum, -i n.: verbum occultum (Anglice: password)
- simplum, -i n.: unitas calculandi, 0 vel 1
- specular, -aris n: Est quasi fenestra per quam res videre potes. (Sed fenestrae verae ab utraque parte perspici possunt.)
- systema digitale
- systema operativum: corpus programmatum principalium quae computatrum gubernant.
- sarcina: versio Latina verbi Anglici package (omnibus significationibus)
- tabula maternalis f.: principalis tabula quae in computatro est. Totae aliae tabulae, fons electrica, chorda, tali, microproccessoresque, ei conectuntur.
- talus, -i m.: res quae transistores multos inter se conexos continet (Anglice: chip)
- tapetum muris, -i muris n: res in qua mus iacet.
- taxillus, -i m.: minimus talus (Anglice: microchip)
- tela totius terrae (ttt = www): pars superior interretis
- tessera, -ae f.: verbum occultum (Anglice: password)
- tollere, -o, sustuli, sublatum: ←→ condere. Antequam codicillum legere vel mutare potes, is e disco in processorem tollendus est.
- typus, i m.: elementa (sive litterae) unius speciei