Villa Montis Draconis,[1] vulgo Villa Mondragone, est villa rustica seu castellum iuxta Montem Portium situm, a Roma oriente versum chiliometris fere 30 distans. Ibi olim servatae sunt antiquitates quaedam e collectione Scipionis Burghesii, e quibus notandi sunt antiqua effigies Antinoi q.d. Montis Draconis, hodie inter collectum Borgesium in Museo Lupariensi ostentata atque Codex Voynich qui ibi servabatur.
Academia Vivarii novi, nunc Tusculi in villa Falconeria sita, diu sedem habuit in hac domo.[2] Palatium erigi olim iusserat Marcus Sitticus ab Alta Emps (cardinalis).