Vinalia

Fasti Antiates Maiores: Vinalia mense Aprili et iterum mense Sextili notantur (VINAL). Mense Aprili adduntur litteris minusculis VENER ERUC (hoc est Veneri Erycinae), mense Sextili VENERE.

Vinalia fuere feriae Romanae antiquae quae bis in anno in honorem praecipue Iovis sed etiam postea Veneris celebrabantur: distinguebantur enim Vinalia priora quae die 23 Aprilis (a.d. VIIII Kal. Mai.) celebrabantur atque ad vinum novum degustandum Iovique libandum spectabant[1] a Vinalibus posterioribus quae Vinalia rustica dici solent et die 19 Augusti/Sextilis (a.d. XIV Kal. Sept.) celebrabantur, tempestatum ab uvis iam paene maturis arcendarum causa[2], quod Iovis munus erat qui atmosphaericis eventis praeerat[3].

Iuppiter et vinum

[recensere | fontem recensere]

Georgius Dumézil Iovem omnia quae ad vinum pertinerent sibi vindicasse demonstrabat atque hanc rem cum mythis Vedicis comparabat in quibus potio stimulans "Soma" dicta Varunae propria habebatur[4]. Certe Ovidius poeta Vinalium mythum aetiologicum in Fastis sic narrabat: Tuscorum rex Mezentius cum a Rutulis auxilio adversus Troianos vocaretur pretium societatis proximum mustum pepigit. Econtra pius Aeneas eadem Iovi vovit si victor fuisset. Nec mirum si qui rex deorum erat regnum in Latio Aeneae potius quam Mezentio aut Rutulis contulit. Ex illo tempore apud memores Romanos redduntur merito debita vina Iovi[5]. Scimus praeterea[6] vindemiae tempore flaminem Dialem primum omnium uvam legere debere: e quo ritu patet vindemiam in Iovis dicione fuisse.

Vindemia in opere tesselato.

Quid de Venere?

[recensere | fontem recensere]

Varro negabat Veneri quicquam commune esse cum Vinalibus[7], cui opinioni de rusticis quidem Vinalibus ipse contradicere videbatur in eodem opere post quattuor paragraphos[8] necnon ineunte de Re rustica[9]: sed tantum propter hortorum curam tum deam nominabat, nec de vino quicquam dicebat. At die 23 Aprilis templi a consulari Lucio Porcio Licino anno 181 a.C.n. Veneri Erycinae extra portam Collinam dedicati[10] dies natalis celebrabatur, cuius cultus e Sicilia Romam invectus erat (primo bello Punico diu circa montem Erycem et templum Veneris aequo Marte pugnatum erat). Illo die meretrices quae in illo templo merebant deam suam colebant. Iam Ovidius duas ferias nescio quomodo coniungebat ita canens:

cur igitur Veneris festum Vinalia dicant
quaeritis, et quare sit Iovis ista dies? (Fasti, IV.877-878).

Artius eas coniunxit Plutarchus dum rationem cur magna vini copia ante Veneris templum Veneralibus effundatur reddit et appendiculam Mezentianae fabulae addit: nam ut populum suum ab ebrietate et vinolentia prohiberet pius Aeneas vinum ante templum matris suae effudisse dicebatur. Casu quodam (aut potius de consilio?) die 19 Augusti quoque alterius Veneris templi dies natalis celebrabatur, Veneri Obsequenti anno 295 a.C.n. prope Circum Maximum ab aedile curuli Quinto Fabio Gurgite dedicati[11][12].

Nec mirum si ebrietas cum Venere facit quoniam Sine Cerere et Baccho friget Venus.

  1. Plinius XVIII.287: Vinalia priora, quae ante hos dies sunt VIIII kal. Mai. degustandis vinis instituta, nihil ad fructus attinent. Quod idem Tusculi fiebat (Varro, Lingua Latina VI.16): In Tusculanis portis est scriptum: "Vinum novum ne vehatur in urbem ante quam Vinalia kalentur".
  2. Plinius XVIII.289 (opinionem Varronis referens): sunt Vinalia altera, quae aguntur a. d. XIIII kal. Sept. Varro . . . hunc diem festum tempestatibus leniendis institutum. Cf. ibidem 284: tria namque tempora fructibus metuebant, propter quod instituerunt ferias diesque festos, Robigalia, Floralia, Vinalia. Necnon ibidem XVIII.294 ex Varrone: Varro auctor est, si fidiculae occasu, quod est initium autumni, uva picta consecretur inter vites, minus nocere tempestates.
  3. Vergilius, Georgica II.419: et iam maturis metuendus Iuppiter uuis.
  4. Dumézil (1975) pp93-4.
  5. Fasti VI.898. Cf Paulo aliter Macrobius III.5.10: Ait [Cato] enim Mezentium Rutulis imperasse ut sibi offerrent quas dis primitias offerebant, et Latinos omnes similis imperii metu ita vovisse: IUPPITER, SI TIBI MAGIS CORDI EST NOS EA TIBI DARE POTIUS QUAM MEZENTIO, UTI NOS VICTORES FACIAS.
  6. Varro, Lingua Latina VI.16: nam aliquot locis vindemiae primum ab sacerdotibus publice fiebant, ut Romae etiam nunc: nam flamen Dialis auspicatur vindemiam et ut iussit vinum legere, agna Iovi facit, inter cuius exta caesa et porrecta flamen primus vinum legit.
  7. VI.16: Vinalia a vino; hic dies Iovis, non Veneris.
  8. VI.20.
  9. I.1.6; quo (hoc est est Veneris hortorum procuratricis) nomine Vinalia rustica instituta sunt.
  10. Titus Livius XL.34.4. Insuper alterum templum Veneris Erycinae in monte Capitolino anno 215 a.C.n. eodem die, ut videtur, dedicatum erat.
  11. Titus Livius X.31.9. Cf. Varro VI.20: Vinalia rustica dicuntur ante diem XIIII Kalendas Septembres, quod tum Veneri dedicata aedes et horti ei deae dicantur ac tum sunt feriati holitores. Item Festus, sub verbis Rustica Vinalia.
  12. De cultu Veneris vide Robert Schilling, La religion romaine de Vénus depuis les origines jusqu'au temps d'Auguste (Bibliothèque des Écoles françaises d'Athènes et de Rome, fasc. 178), De Boccard, 1954 pp.91-155: "Le culte des Vinalia". Recensio critica
Fragmentum Fastorum Praenestinorum in quo Verrius Flaccus Mezentii fabulam narrat.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]