Vinum Nuxiacum[1] olim Divionense[2] (Francogallice Côte de Nuits) illud est, quod e collibus vinicolis oritur ab urbe Divione occidenti versus iacentibus. Sub hoc nomine ordinatur Chambertinum, olim imperatori Napoleoni carum, etiam hodie celebratum. Vinum Nuxiacum sub categoria Burgundica comprehenditur.
Urbem Divionem laudans Gregorius Turonensis saeculo VI exeunte vinum Divionense (videlicet Nuxiacum) melius quam Cabillonense aestimare videtur:
Habet enim in circuitu pretiosos fontes; a parte autem occidentis montes sunt uberrimi vineisque repleti, qui tam nobile incolis falernum porrigunt, ut respuant Cabilonum.[3][4]
↑"Vinum Divionense": J. Guadet, N. R. Taranne, edd., Sancti Georgii Florentii Gregorii episcopi Turonensis Historiae ecclesiasticae Francorum libri decem. Parisiis: Jules Renouard, 1836-1838 (vol. 4 p. 427 apud Google Books)