Paulina-Virginia Déjazet (nata Lutetiae die 30 Augusti 1798; ibidem mortua die 1 Decembris 1875) fuit actrix theatralis Francogallica.
Sepulcretum suum in Coemeterio Père Lachaise stat.
Cum annos quinque nata esset iam in Scaenis histrionum iuvenum (Théâtre des jeunes artistes) in pristino Capuccinarum conventu se praesentavit. Partes puellarum puerumque agenti variis in locis plausum est, ut et Burdigalae et Lugduni. Anno 1821 ipsa iuvenes artem histrionalem docere in Gymnasio coepit. Inde venit anno 1834 ad Theatrum Palatii Regii (Théâtre du Palais-Royal) ubi efflorens spectatores vehementer captabat.
Annis inter 1844 et 1849 in sic dictis theatris varietatum membrum erat et ipsa indefessa histrionaliter agebat, etiam extra Lutetiam et Londinii. Anno 1859 ductrix facta est scaenarum "Folies-Dramatiques" quibus nomen "Théâtre Déjazet" dedit. Anno 1868 se a scaenis removit anno 1874 eodem reversura: nam pecuniam emeritorii colligere debuit.
Mulier vivax et faceta ingenium habet veritatis cum sale enuntiandae, quo neminem vere offendebat. Inter actrices Parisienses aster magnus habebatur. Eius sententias satiricas legere potueris in libro praetitulato »Le perroquet de Déjazet«.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Virginiam Déjazet spectant. |