Virgo consecrata in Catholica Ecclesia est femina, quae ab episcopo dioecesis suae Christo consecrata et ita Christi sponsa facta publice se vitam virginalem, pauperem, et oboedientem victuram esse profitetur. Aut in monasterio una cum religiosis, aut sola in mundo vivere potest, ubi quamlibet artem exercet, ut victum quaerat. Accipit autem, dum consecrata est, velum, lumen, annulum, et librum Liturgiae Horarum.
Secundum traditionem catholicam in evangeliis sunt consilia Evangelica, quae obligant eos, qui ad vitam consecratam vocati sunt, inter quae consilium Christi ad adolescentem divitem: "Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus ... et veni, sequere me" (Mt 19,21) et verba: "Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat" (Mt 19,12).
Cum homines haec verba sequenda conati sint, mox variae formae monachesimi vitaeque monasticae creverunt, alii autem, imprimis feminae, in mundo vel in familia vitam consecratam vivere voluerunt. Hagiographia Christiana multas virgines martyres novit, inter quas Agnetem Romanam et Luciam Syracusanam. In historia prima consecratio nota est Sanctae Marcellinae anno 353, ab Ambrosio fratre in libro 'De Virginibus' memoriae tradita. Etiam Genovefa Parisiensis (fere 422 – fere 512) virgo consecrata fuit. Medio aevo ritus consecrationis in ordinibus monasticis supravixit, tum paulatim omissa est.
Ritus consecrations virginum pro feminis, quae in mundo vivere volunt, anno 1970 a Paulo VI papa restitutus est. In Litteris Apostolicis nomine Vita consacrata Ioannes Paulus II anno 1996 loquitur de 'ordine virginum', cuius sodales ecclesiam ut sponsam Christi repraesentant: Vera est laetandi beneque sperandi causa quod iterum hodie efflorescere videtur antiquus virginum Ordo quem christianae communitates exinde a temporibus apostolicis testificantur. Ab Episcopo dioecesis consecratae, hae virgines peculiare cum Ecclesia vinculum suscipiunt cuius ministerio se dicant, quamquam in mundo remanent. Solae aut consociatae, singularem praebent eschatologicam Sponsae caelestis imaginem vitaeque venturae, cum denique amorem plenissime erga Christum sponsum vivet Ecclesia.[1]
Codex Iuris Canonici (Can. 604, 1-2) dicit: § 1 Hisce vitae consecratae formis accedit ordo virginum quae, sanctum propositum emittentes Christum pressius sequendi, ab Episcopo dioecesano iuxte probatum ritum liturgicum Deo consecrantur, Christo Dei Filio mystice desponsantur et Ecclesiae servitio dedicantur. § 2 Ad suum propositum fidelius servandum et ad servitium Ecclesiae, proprio statui consonum, mutuo adiutorio perficiendum, virgines consociari possunt.
Die 4 Iulii anno 2018 Dicasterium pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae Apostolicae instructionem nomine 'Ecclesiae Sponsae Imago' publicavit, quae est primum ecclesiae documentum ordinem virginum consecratarum prolixe explicans.[2]
Secundum numerationem anno 2015 a Sancta Sede factam in toto orbe terrarum sunt fere 4000 virgines consecratae, quarum 67 centesimae in Europa.[3]