De aeroplanis circiter 50 milia litterularum Italiane scriptarum in quibus De Annuntio Austriae militiam aeronavalem irridebat, sunt iacta atque circiter 350 milia scidarum Theodisce scriptarum in quibus haec verba erant:
VINDOBONIENSES!
Melius est nos Italicos cognoscere.
Nos super Vindobonam volamus, plurimas bombas iacere certe possumus. Nihil vobis iacimus nisi salutationem tribus coloribus: sunt colores libertatis!
Nos Italici bellum non gerimus contra pueros nec contra senes nec contra mulieres.
Nos bellum contra vostram rem publicam nationalibus libertatibus inimicam gerimus, contra vostram obstinatam stultamque rem publicam quae nescit dare vobis pacem vel panem, sed vos sustentat odio inanibusque.
VINDOBONIENSES!
Dicebant vos ingenii magnos esse. Ergo, cur vestimenta Borussiae induitis? Nunc, facile visu, orbs terrarum contra vos est.
Vultisne bellum pergere? Ita sit, sed vobis erit voluntaria mors. Quid expectatis? An magnam victoriam quam vestri duces vobis proponunt? Victoria eorum tam certa est quam panis Ucrainae: moritur eam opperiendo.
CIVES VINDOBONAE, cogitate de futuris! Nunc est expergiscendum!
VIVAT LIBERTAS!
VIVAT ITALIA!
VIVAT TRINUM FOEDUS!
Aeroplana redierunt in patriam; De Annuntio habitus est "heros nationalis".