Workneh Gebeyehu

Workneh Gebeyehu Woldekidan (in urbe Shashemene natus die 16 Iulii 1968), e populo Oromo ortus, est politicus Aethiopiae.

Alumnus est universitatis Neanthopolitanae ubi scientiae politicae coniunctionibusque internationalibus studuit. Ab anno 1991 sodalis est ordinis democraticae populi Oromo, cui factioni recentius dux vicarius electus est. Anno 2016 gradum doctoris meruit apud universitatem Africae Australis propter dissertationem Anglice scriptum An analysis of the influence of politics on policing in Ethiopia.

Commissarius enim fuit inter annos 2001 et 2012 iuxta commissionem foederalem vigilum Aethiopicorum. E isdem annis legatus est apud parlamentum Aethiopicum ab anno 2005. Ab anno 2013 minister a commeatu fuit, antecessore Diriba Kuma. Die 1 Novembris 2016 minister a rebus externis factus est, antecessore Tedros Adhanom, iussu primi ministri Hailemariam Desalegn qui ipse inter annos 2010 et 2012 eodem officio functus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]