Xu Xing (Mandarinice 許行; Wade-Giles Hsü Hsing) fuit philosophus Sinicus unusque e notabilissimis agriculturalismi suasoribus, philosophiae politicae quae utopianum rusticorum communalismum et aequalitarianismum suadebat, fortasse primus orbis terrarum motus communisticus et socialisticus qui societati sine classibus favit.[1] Xu Xing cum grege assectatorum in Teng civitate anno 315 a.C.n. fere consedit. Quidam discipulus eius Mencium, philosophum Confucianum, visitavit, brevisque relatio eorum colloquii de philosophia Xu Xing exstat.[2]