![]() |
Haec est pagina de Cthulhui Mythis. Si vis, collabora nobiscum apud Porta:Lovecraft. |
Yuggoth (-is, n.[1]) vel Iukkoth est planeta aut planetula ficticius in Mythis Cthulhui, locatus in extremo systematis solaris. Creatus est ab H.P. Lovecraft, quod in operibus Lovecraftianis videtur Plutonem esse.
His in mythis, Yuggoth est domus Mi-Gonibus, qui etiam dicuntur fungi Yuggothis, et Sadoquae, et insunt Yuggothe permultae urbes atrae, quae super flumina nigra aedificatae sunt.