Gestio
Geographia
Zaladia[1] sive Zaladium[2] (Hungarice: Zalavár, Slovacice: Blatnohrad, Serbocroatice: Blatnograd, Theodisce: Moosburg) est locus Hungariae in Comitatu Zaladiensi circiter 9 km a Lacu Pelsone in austro-occidentalem versus situs.
Saeculo nono urbs munita nomine Blatnograd/Blatnohrad ad Zalam fluvium sita caput fuit principatus Slavici a quodam Privina rectus ("Privinae civitas, munimen, castrum in nemore et palude Salae", sicut scriptum est in annalibus Salisburgensibus). Principe Kocel (861-876), filio Privinae, regnante Cyrillus et Methodius cum discipulis suis Blatnograd in unum de locis mediis effecerunt, ubi numerosi missionari lingua vernacula Slavica et litteris Abecedario Glagolitico scriptis eruditi sunt.
Situs geographici et historici: Locus: 46°40′12″N 17°9′25″E • OpenStreetMap • GeoNames |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |