Aethiops non albescit (etiam Aethiops non candescit) est fabula Aesopi, unde verbum mox etiam in proverbium venit. Aetate renascentiae litterarum eruditi iterum animum ad eam adiecerunt, cum inclusum sit variis in libris emblematicis. Denique in usum quotidianum venit, non numquam excitationis rassismi causa.
Fabula de quodam servo agitur qui animo fingens se a domino suo neglectum esse colorem nigram tamquam pigmentum abluere conatur. A nonnullis fabulis praeterea traditur servus morbo nacto defunctus est. Temporibus antiquis, nomen Graecum Άιθιοψ (Aithiops) ad omnes gentes Mauras describendas adhiberi solebat.
Consensu plurimorum significatio fabulae est nullius naturam homini verti posse. Fabula saeculis 18 et 19 saepe adhibita est inferioritatem morum atque culturae quasi naturalem nigrorum hominum demonstrandi causa.
Apud Lucianum invenimus verbum Αἴθοπα σμήχεις, quo proverbiali modo in versibus suis usum est: