Albertus Osswald

Albertus Osswald anno 1975

Albertus (vulgo: Albert) Osswald (natus 16 Maii 1919 Giessae, mortuus 15 Augusti 1996 oppido Schwangau) vir publicus Germaniae et sodalis SPD erat.

Post scholam finitam Osswald tirocinium mercatoris fecit atque annis 1939 - 1945 Bello Orbis Terrarum II militavit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Osswald ab anno 1945 sodalis SPD fuit et ab anno 1949 legatus consilii urbis Giessae erat. Anno 1954 etiam magister civium, anno 1957 magister civium superior huius urbis factus est. Anno 1963 administer Hassiae oeconomiae et commeatus creatus est. Postea, anno 1964, administer aerarii publici factus est. 3 Octobris 1969 successor Georgii Augusti Zinn praeses ministrorum Hassiae faciebatur. Ad annum 1970 SPD sola terram rexit, poistea una cum factione FDP.

Dum Osswald terram administravit, multa parva oppida cum aliis in nova maiora conglutinata sunt - incolis saepe obstinantibus.

Finis Cursus

[recensere | fontem recensere]

Osswald honorem praesidis ministrorum 3 Octobris 1976 amisit, cum propter pecuniam ab argentaria, quae ad Hassiam pertinebat, neglegenter amissam a magistratu se recederet. Id eo die fecit, cum suffragium Dietae foederalis haberetur. Successor praeses ministrorum Holger Börner (SPD) electus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Insigne Germaniae
Insigne Germaniae

Carolus Arnold | Ioannes Ehard (I) | Henricus Gulielmus Kopf | Reinholdus Maier | Georgius Augustus Zinn (I) | Petrus Altmeier (I) | Kai-Uwe de Hassel | Curtius Sieveking | Gulielmus Brandt | Gulielmus Kaisen | Franciscus-Iosephus Röder (I) | Franciscus Meyers | Ioannes Ehard (II) | Curtius Georgius Kiesinger | Georgius Diederichs | Georgius Augustus Zinn (II) | Petrus Altmeier (II) | Helimutus Lemke | Nicolaus Schütz | Herbertus Weichmann | Franciscus-Iosephus Röder (II) | Ioannes Koschnick (I) | Henricus Kühn | Alphonsus Goppel | Ioannes Filbinger | Alfredus Kubel | Albertus Osswald | Bernhardus Vogel (I) | Gerhardus Stoltenberg | Theodericus Stobbe | Ioannes-Ulricus Klose | Werner Zeyer | Ioannes Koschnick (II) | Ioannes Rau (I) | Franciscus Iosephus Strauß | Lotharius Späth | Ernestus Albrecht | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Bernhardus Vogel (II) | Björn Engholm | Gualtherius Momper | Henning Voscherau | Alfredus Gomolka | Bernhardus Seite | Anscharius Lafontaine | Nicolaus Wedemeier | Ioannes Rau (II) | Edmundus Stoiber | Ervinus Teufel | Gerardus Schröder | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Curtius Biedenkopf | Curtius Beck | Nicolaus Wowereit | Gualphangus Böhmer | Theodericus Althaus | Matthias Platzeck | Petrus Haraldus Carstensen] | Haraldus Ringstorff | Ole de Beust | Petrus Müller | Ioannes Böhrnsen | Hannelora Kraft | Horatius Seehofer | Winfridus Kretschmann | Stephanus Weil | Volkerus Bouffier | Stanislaus Tillich | Maria-Ludovica Dreyer (2016) | Michael Müller (2017) | Daniel Günther (2018) | Dietmarius Woidke (2019)