Alexander Burt (natus in urbe Bury die 25 Maii 1955) est causidicus et politicus Britannicus factionis Conservativae. Alumnus est Collegii Sancti Ioannis apud Oxonienses. A die 9 Iunii 1983 usque ad diem 1 Maii 1997 et iterum a die 7 Iunii 2001 legatus apud Parlamentum Britannicum est. Secretarius vicarius a rebus externis a die 13 Maii 2010 usque ad 7 Octobris 2013 fuit, primo ministro Davide Cameron. Minister delegatus ab invalidis bis meruit, a die 5 Iulii 1995 ad 4 Maii 1997 et ab 11 Maii 2015 ad 15 Iulii 2016.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Burt spectant. |