Annales est carmen epicum Quintii Enni, qui pater Romanae poëseos late habetur. Scripsit primo tempore duodecim libros annalium, sed aliquot post annos ad eos alios tres adiunxit; summa erat ergo quindecim librorum. In his libris narrata est ac celebrata historia rei Romanae altissimo studio.
Primo libro Ennius dicit Homerum ad se venisse sibique explicavisse de metempsychose. Ennius, ut videtur, est Homerus ipse renatus. Deinde, narrationis initium erat concilium deorum sicut in Odyssea; postea Bella Punica narrabantur.
Plures versus celebres sunt propter sonum aut formam. Ennius alliteratione saepe utitur, ut
aut
Sed, quod novissimum est apud Ennium, est usus hexametri dactylici, formae Graecae. Nam antea, poetae epici Romani versu Saturnio uti solebant. Ennius ipse dicit:
Cicero hos versus habet,[3] et plures alios citat. Vergilius carmen bene scit et locos retractat, ut Macrobius demonstrat.
Annales vivunt hodie tantum per fragmenta, quae Skutsch, Vahlen, Warmington viri docti ediderunt.