Beatus Rhenanus (verum nomen Beat Bild) - natus Selestadii 22 Augusti 1485, mortuus Argentorati 20 Iulii 1547- fuit humanista, philologus, historicus et librorum collector Germanicus. Duobus studiis vitam dicavit, veteribus scriptoribus Latinis edendis ex una parte, rebus gestis Germanicis divulgandis ex altera ː patriam enim extollere cupiebat. Unus e circulo humanistarum Basilensium fuit, amicus Desiderii Erasmi cuius vitam composuit[1] et typographorum huius urbis, in primis Frobeniorum quorum praelo pleraque opera sua mandavit. Bibliothecam suam -circiter 670 volumina - patriae legavit quae hodieque paene integra Selestadii servata Bibliotheca humanistica Selestadiensis nuncupatur et viatores ad eam visendam adlicit quia rarissimum est bibliothecam humanistae in statu quo sedecimo saeculo fuerat inspicere posse.
Filius erat divitis macellarii, Antonii Bild, qui et ipse Rhinavo oriundus erat, unde humanista cognomen "Rhenanus" duxit[2], quod ad flumen quoque referri potest. Matrem nascens amisit. Optimam scholam Latinam Selestadii adiit, quae paedagogiam Fratrum a vita communi sequebatur. Inde Lutetiam ad Universitatem studiorum absolvendorum causa anno 1503 transiit. Ubi cum moraretur, quamvis adhuc adulescens, Iacobo Fabro Stapulensi familiariter utebatur atque in edendis Aristotelis et Nicolai Cusani operibus conquirendisque manuscriptis ei auxiliabatur ; simul pecuniam aliquam ut mereret corrector in typographia Henrici Stephani aliquamdiu fuit. Anno 1507 magister artium renuntiatus est et statim domum rediit (fautor enim erat imperatoris Maximiliani et Germanicarum rerum amator) ubi apud typographum Argentoratensem Matthiam Schürer aliquam operam dedit ac primos textus suos praelo mandavit. Anno 1511 tandem Basileam venit linguam Graecam ad ediscendam apud magistrum Cunonem, praedicatorum ordinis virum. Quo mortuo[3] ab anno 1514 ob studia communia artissimam amicitiam cum Desiderio Erasmo contraxit, cuius Adagiorum editionis Argentorati particeps fuerat. Abhinc praecipuis inceptis typographicis Iohannis Frobenii eiusque successorum sive auctor sive particeps interfuit ː innumeri sunt libri in quibus nomen Beati Rhenani legitur.
Nonnullas editiones principes Beato Rhenano debemus ː ita anno 1520 Velleius Paterculus, qui pugnam Armini contra Quintilium Varum primus narraverat, primum apud Iohannem Frobenium in lucem typographicam prodiit[4] postquam manuscriptum librum in Murbacensi abbatia oblitum invenit. Item sequenti anno apud eundem typographum opera Tertulliani[5], quamquam indoles timida et prudens Rhenani a vehementissimo et bellatorio genere dicendi apologetae Carthaginiensis multum distare videtur, sed typographi Basilienses velut suum munus in orbe typographico tum susceperant antiquissimos authores Christianos Latinos et Graecos edendos ː nonne circa idem tempus Iohannes Frobenius opera Divi Hieronymi et Novum Testamentum Graecum, ambo ab Erasmo curata, publicabat ? Ac iam antea multis voluminibus Ioannes Amerbach opera Divi Augustini et Divi Ambrosii ediderat ? Item de Aedificiis Procopi Caesarensis, sexti saeculi scriptoris, Rhenanum primum editorem habuit (1531). Etenim Rhenanus Graece quoque didicerat.
Optime tamen de historico Tacito meruit[6] cui per totam vitam operam dedit. Inter 1519 et 1544[7] non tantum textum emendavit sed glossarium vocabulorum et locutionum ab illo authore usitatarum elucubravit, eius genus dicendi disquisivit et Germaniam amplo commentario instruxit[8]. Simul et ipse Germanorum quandam historiam composuit et anno 1531 publicavit[9] in qua veteres inscriptiones Latinas in Helvetia repertas referebat. Eodem anno et collectaneum historicum scriptorum "mediorum temporum" ad bella Gothorum spectans edendum curavit[10]. Titum Livium[11] quoque edidit nec dubitabat monumenta quaedam vetustissimae linguae Germanicae servatae scriptis nonnumquam inserere[12].
Multis insuper aliis inceptis typographicis cum Erasmo ceterisque humanistis Basiliensibus interfuit...
Ut qui iam a pueritia per fratres a vita communi devotione moderna imbutus erat ac postea Fabro Stapulensi et Erasmo familiariter usus erat Beatus Rhenanus aliquam Ecclesiae reformationem necessariam existimabat quae e primis Christianismi temporibus quaerenda esset. Itaque primum (1518-1519) Lutheri placitis studiose adsentiebatur adeo ut Erasmo peregre morante Frobenio persuaserit ut scripta Martini Lutheri a Wolfgango Capitone in unum collecta prelo mandaret (perfacile enim tum per omnem Germaniam venum dabantur). Mox tamen dissensionibus religiosis bella intestina minitantibus deterritus Beatus qui nihil aeque atque pacem et otium amabat moderationem amici Erasmi imitatus fidem Ecclesiae Catholicae Romanae servavit. Anno 1523 litteras nobilitatis a Carolo Quinto accepit qui ita scriptoris et eruditi fidem sibi constringere cupiebat. Iam anno 1528 in patriam, terram catholicam, sese recepit paulo antequam civitas Basilensis religionem reformatam sibi eligeret ( mense Februario 1529) atque artificum corpora, episcopo infesta, imagines sculptas aut pictas in ecclesiis et conventibus delere coepissent. Nova opera sua tamen typographis Basilensibus mittere non desiit. Forte Argentorati, in civitate libera et reformata, obiit sed corpus eius secundum ultimam voluntatem Selestadii, in terra catholica, humatum est. Ne ita quidem caveri potuit ne concilii Tridentini tempore catholici commentarium Beati ad tertiam editionem Tertulliani (1539) Indici librorum prohibitorum addiderint (Tertullianus et ipse olim ab Ecclesia hereticus iudicatus erat).
Epistulae exstant quibus Rhenanus Erasmum per Europam, ut semper, peregrinantem Basileam revocare conabatur ut Novum Testamentum Graecum apud Frobenium perpoliret. Tanta familiaritate amico utebatur, cui velut "alter ego" esse videbatur, ut non dubitarit textum manuscriptum quod in eius manus venerat et ab Erasmo adulescente Parisius scriptum erat ac postea neglectum, Familiarium Colloquiorum formulae inscriptum, sine permissu authoris sed cum praefatione qua originem textus explicabat, per Frobenium anno 1518 typographice divulgare. Illa colloquia primo nihil erant aliud nisi exempla purae Latinitatis tironibus destinata. Erasmus aegre ferens quod opusculum famae suae tam impar nomen suum praeferret non tantum textum correxit sed usque adeo amplificavit ut unum e maioribus operibus Roterodamensis humanistae facta sint. Mox Rhenano ignovit et innumerae editiones istorum Colloquiorum familiarium fuere quia homines illius temporis delectabant simul et docebant. Inter discipulos eius fuit et Oporinus typographus.
Ut ipse Beatus Rhenanus vitam Erasmi, sic Iohannes Sturm, paedagogus reformatus Argentoratensis, nobis vitam Beati Rhenani reliquit[13].